Charter Document - 02410081

Charter Document - 02410081


Charter Number: 02410081
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gilbertus Herefordensis Dei gratia episcopus dedi et concessi Grente filio Leuewini concessu et assensu Ade filii Rogeri terram de Linlega quam [Rogerus] filius Grente tenuit tota [v]ita [sua ita] integre in bosco et plano et pratis et pascuis et aquis et molendinis et in omnibus aliis rebus sicut eam plenius et melius tenuit Rogerus filius Grente avunculus eius tenendam de me et successoribus meis in feudo et hereditate ita quod in duobus primis annis post receptionem terre tenebit illam quietam ab omni servitio tertio vero anno dabit dimidiam marcam q[u]arto anno et annuatim deinceps dabit marcam unam singulis etiam annis ad summonitionem meam vel successorum meorum Inveniet iamdictus Grenta unum servientem in custodia castelli de Lidebir cum suis expensis per quadraginta dies Hiis testibus Petro archidiacono Ricardo filio cancellarii Waltero archidiacono []