Charter Document - 02410077
Charter Number: | 02410077 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus ecclesie G[ilebertus] Folyot Herefordensis episcopus W decanus cum toto capitulo Herfordensi salutem in Domino Noveritis nos episcopali dignitate et auctoritate Herfordensis ecclesie ex dono nobilis viri Bernardi de Novo Mercato et ad instantiam multorum nobilium dilectos filios nostros in Christo abbatem et conuentum beati Petri Glouc[estrie] in ecclesia sante Marie de Coura in personasse atque plenum personatum eisdem concessisse ad luminaria et ornamenta dicte ecclesie beati Petri inuenienda per manum sacriste qui pro tempore fuerit ita quod idem sacrista de prefata ecclesia de Coura nomine personatus quindecim marcas annuas percipiet donec dicta ecclesia vacaverit Quia vacante licebit prefato sacriste illam ingredi et pacifice possidere absque alicuitis impedimento dummodo capellanus sive vicarius ibidem ministrans sufficientem atque honestam habeat sustentationem ad valentiam decem marcarum et totum residuum convertatur in usus proprios dicti sacriste secundum quod melius disposuerit Concedimus etiam eidem ut quietus sit ab omni decimatione de manerio suo de Rodele similiter et de Hyda preter duos solidos annuos ecclesie de Yarchulle ex antique persolvendos Volumus etiam et concedimus ut abbas Glouc[estrie] quietus sit ab omni nostra synodo et qualibet procuratione spectante ad episcopum Herefordensem ratione ecclesiarum habitarum in episcopatu Herfordensi Et hoc facimus propter fervorem honeste religionis quam florere novimus et non sine fructu in monasterio Gloucestrensi ex decreto itaque totius synodi nostre in ecclesia Herfordensi sollempniter celebrate pupplice excommunicavimus omnes qui aliquo tempore contra istam nostram ordinationem atque confirmationem dictis monachis concessam veniunt vel venire presumpserint unde et hanc cartam nostram sigillis nostris ita communivimus presenti et teste tota nostra synodo Herfordensi