Charter Document - 02410075

Charter Document - 02410075


Charter Number: 02410075
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Gilbertus Folioth Herefordensis ecclesie humilis minister de precepto et voluntate domni Henrici bone memorie regis Anglorum domnum Robertum de Haseleya monachum Gloucestr[ie] plene in personam et priorem constitui in ecclesia sancte Marie de Brumfeld cum omnibus capellis et omnibus libertatibus ad dictam ecclesiam spectantibus Et quia memorata ecclesia propria dominica capella domni regis est vult doinnus rex et precepit ut ipsa sua plena gaudeat libertate sicut cetere consimiles capelle que sunt in Anglia Nec permittit domnus rex me posse habere aliquam iurisdictionem in sepe fatum priorem vel in aliquem ipsius successorem set nec procurationem nisi tantum de gratia prioris si casu me contingat per illum locum transire Et quia per malitias hominum poterint idem prior et homines sui aliquando molestari et terra sua depredari [et] necesse habebit ad auldhum ecclesie recurrere ideo precipio districte ut ordinarii qui sub me sunt tales malefactores compescant Ut autem ista omni posteritati relinquantur et illibata permaneant presenti carte sigillum meum feci apponi Teste tota sancta sinodo mea