Charter Document - 02410071

Charter Document - 02410071


Charter Number: 02410071
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilbertus Dei gratia Herfordensis episcopus dilectis sibi fratribus universis sancte matris ecclesie filiis in Domino salutem et gratiam Quoniam Gloucestr[ie] ecclesie nobis aliquamdiu cura et sollicitudo commissa est que ad eiusdem ecclesie utilitatem nobiscum vel a nobis acta sunt interposito scripto memorie tradimus ut si qua de hiis forte ut assolet emerserit aliquando controuersia rei geste veritas ex hiis que scripta sunt elucescat inter cetera igitur et hoc nominatim duximus exprimendum Hugo Parutis quamdam virgatam terre iuxta Quedesleyam olim de predicta ecclesia annua decem solidorum pensione tenendam susceperat Cui[us] rei veritatem cum diligentius inquis issemus ipsum a tempore predecessorum nostrorum usque ad nos annis iam pluribus predictum debitum minime persoluisse cognovimus Quia vero ad heredem cum suo onere paterna transit hereditas adversus Rogerum Paruum eiusdem Hugonis heredem et filium actionem non solum ob patris debitum sed et ob suum eo quod et ipse predictos decem solidos iam aliquot annis non persoluisset instituimus Quibusdam vero personis suam in hoc operam adhibentibus lis proposita non iudicio sed transactione et amicabili compositione in hunc modum decisa est Rogerus predictam tenuram confessus et debitum ut a lite proposita discederemus quamdam virgatam terre sexaginta quatuor acrarum in manerio suo de Brocthrop ecclesie Gloucestr[ie] non de ipso tenendam sed ab eius tenura et feodo comitis liberam semper habendam concessit Nos uero consensu capituli nostri a predicti debiti petitione conquieuimus et virgatam terre quam de ecclesia nostra eo usque tenuerat a tenura ecclesie liberam de comite inposterum tenendam concessimus et in stabilem transactionis huius auctoritatem assensum comitis impetravimus Predicta vero transactio ne lucrosa nimis foret nobis et onerosa Rogero septem ei marcas argenti dedimus Ita harum prestatione quam et debiti pristini acceptilatione predicte etiam virgate cessione comite Hereford[ensi] in hoc assensum prebente virgatam de Broctrop in possessionem ecclesiasticam et beati Petri tuitionem suscepimus Hoc quia in hunc modum processisse in veritate cognouimus presenti scripto et sigilli nostri impressione testificamur