Charter Document - 02410070

Charter Document - 02410070


Charter Number: 02410070
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1148 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f22v)

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis Gillebertus Herefordensis ecclesie minister salutem in Christo Noverit dilectio vestra delegatam nobis a domno et patre nostro Theobaldo Cant[uariensi] archiepiscopo causam inter abbatem Egneshamie et Alanum clericum de Sloctres super decimis dominii de Newenton quod est de feodo Rogerii de Oili sub hoc tandem transactionis fine in presentia nostra apud Wigorn[iam] fuisse terminatam Memoratus Alanus in iam dictis decimis ius monasterii et conventus Egnesham[ie] publice recognoscens easdem decimas sub annua pensione trium solidorum ab abbate et conventu in posterum tenendas suscepit ad io monasterium Egnesham[ie] ipso decedente cum omni integritate devoluendas Quod quia in irritum nolumus aut in dubium de cetero posse revocari presenti scripto universitati vestre significare et sigilli nostri auctoritate confirmare curavimus His testibus Radulfo de Saucei Willelmo de Sceldeslega Reginaldo de Cudinton Rogero de Comwelle Eildco presbitero de Rollendrith Hugone is Crollebacun Waltero de Hard[e]pirer Hugone clerico et multis aliis