Charter Document - 02410069
| Charter Number: | 02410069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1148 - 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilebertus Dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in Christo universis Hereford[ensis] ecclesie filiis salutem et in Domino benedictionem Notum facimus tam presentibus quam posteris quod Hugo filius Rogeri per petitionem uxoris sue Marg[arete] et assensum in terra sua de iure et patrimonio eiusdem domine locum quendam qui Sulstan dicitur ad honorem Dei et reuerentiam beati Iohannis Baptiste fundavit et carrucatam terre liberam et quietam ab omni servitio et exactione et subiectione eidem loco concessit et ipsum locum et beneficia illi assignata beato Euguino et monachis Eueshamensibus donavit Preterea Paganus de Nuers petitione nostra et consilio insulam quandam que dicitur Serpeh[am] eidem loco concessit Ut autem omnia beneficia prefato loco concessa rata et inconcussa in perpetuum maneant ipsa eidem loco presenti scripto et sigilli nostri attestatione confirmamus Omnibus autem eiusdem loci benefactoribus benedictionem nostram concedimus Eis vero qui ob amorem Dei et peccatorum suorum remissionem ibidem in festo sancti Iohannis Baptiste convenerint et locum de beneficiis suis et elemosinis auxerint de divina clementia confisi beneficiorum et orationum que fiunt in Hereford[ensi] ecclesia participes constituimus et de pena sibi iniuncta quindecim dies relaxamus Postremo inhibemus ex parte Dei et nostra ne quis adversus predictum locum Deo dicatum aliquid adversi moliatur Quod si presumpserit maledictionem nostram et Dei indignationem incurrat Valete
