Charter Document - 02410068

Charter Document - 02410068


Charter Number: 02410068
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1154 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f162v)

Charter:

Gilebertus Dei gratia Herfordensis episcopus Henrico clerico salutem Sicut meminisse potes cum in presentia nostra adversus fratres nostros monachos Elyenses ex mandato domni pape super manerio de Steuechewrd stares appellatione ad domnum papam interposita iudicium subterfugisti Quoniam autem apellationem tuam non es prosecutus te a possessione predicti manerii auctoritate et mandato domni pape removemus et monachos Elyenses in possessionem eandem inducimus Quod si mandatis nostris temperare renueris te anathematis sententia innodandum noveris Vobis autem Radulfe et Rogere et Willelme de Halstede qui Henrici auctoritate eandem possessionem ingressi estis apostolica denuntiamus auctoritate ut absque dilatione ab eadem possessione recedatis Quod si non feceritis eadem anathematis sententia innodabimini et ab ea nunquam nisi domni pape auctoritate absoluamini Val[ete]