Charter Document - 02410066

Charter Document - 02410066


Charter Number: 02410066
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f159v)

Charter:

Patri suo venerabili et domno summo pontifici Eugenio frater Gilebertus Herefordensis ecclesie minister pie salutantis affectum et humiliter obsequentis officium In causa H[enrici] et monachorum Elyensium que nobis a munificentia vestra delegata est acta apud nos sullimitati vestre pater presenti scripto notificamus Litteris vestris nequaquam Henrici sed sola monachorum presentatione susceptis iuxta formam mandati partes evocavimus opportunum ut sperabamus locum Warewic tempus vero IX kalendas Octobris designantes Quibus suam ipso die in eodem loco presentiam exhibentibus quia necessitate prepedita adesse nequivimus [] in eis significato die ipsis VII idus Octobris apud Sanctum Albanum locum ipsis scilicet aditu facilem nobis vero remotum constituimus Ubi enim ipso die eis audientiam prebituri sedissemus Henricus se nimis festinata utraque citatione nostra gravatum esse et ob hoc ad agendum minus paratum venisse ait Unde ne preter rem nos contentio longa protraheret de loco et tempore utriusque partis arbitrio cessimus et quia locum statui Northamtunam tempus vero octav[as] beati Martini utrimque postulatum est Ipso die nominato iam loco sedimus et ipsis se exhibentibus hoc modo in cause cognitionem processimus littere vestre in presentia lecte sunt hoc in mandato complectentes ut quicquid H[enricus] ab hominibus monachorum vel ab aliis suggestione ipsorum post factam sibi eius de qua agitur ville restitutionem legitime probare posset sibi fuisse ablatum ei faceremus cum integritate restitui Quibus perlectis ab Henrico in hunc modum actitatum est cum trecentas libras argenti iuste possem petere ut tamen modestius agam ducentas michi libras huius auctoritate mandati peto restitui quia post factam michi restitutionem tantum michi ablatum esse horum viginti testium assertione probare paratus sum Producti vero viginti testes tantum dampni illatum sibi fuisse ut in sequentibus dicetur asserebant Ad hec monachi Restitudo a qua pendet ablatorum tibi repetitio per manum domni Elyensis episcopi tibi facta est quarto die circa festivitatem sancti Pancratii emensis iam duobus annis et paucis mensibus Possessio autem de qua agitur paucarum virium est ita ut a nimia eius valentia centum esse solidorum tu ipse in presentia domni pape expresseris Unde te iniustum petitorem tempus breve tenuisque possessio manifestant Ad hec Henricus Tempore quidem quo dicitis michi per manum dompni Elyensis episcopi restitutio facta est sed et longe ante hoc media scilicet quadragesima auctoritate domni Cantuariensis archiepiscopi et domni Cicestrensis episcopi eadem michi villa restituta est unde non solum post ultimam sed et post primam restitutionem ablata michi peto restitui Sciscitantibus vero nobis ab Henrico quantum dampni medio tempore incurrerit ipsum medii temporis dampnum in quinquaginta libras testibus hoc assentientibus estimavit Exinde monachi Domnus papa in litteris suis eam tantum restitutionem que tibi in presentia domni Cantuariensis archiepiscopi et dompni Cicestrensis episcopi non si qua ab eis facta est exprimit que quia illa est quam tibi in eorum presentia domnus Elyensis episcopus fecit huius auctoritate rescripti nulla nisi post hanc restitutionem ablata restitui tibi recte petis Ad hec Henricus Domnus papa in litteris suis etsi iudicem instruendo in prelocutione restitutionem certam exprimat mandatum tamen subnectendo nullam exprimit Unde quia mandati clausula nullam excludit ablata et post eam quam dico restitutionem niichi restitui precipit Item quo iure potuit et debuit domnus papa precipere ut michi ablata post hanc restitutionem redderentur eodem iure precipere potuit et debuit ut michi et post eam quam dico restitutionem ablata redderentur Unde si horum petitio excluditur procul dubio a dompni pape sententia longe receditur Ad hec monachi Cum domnus papa in prelocutione exprimat propter uniformem litterarum consequentiam expressio eadem et circa mandati clausula[m] attendenda est habet enim auctoritas ut verbum semel positum etsi in oratione non iteretur frequenter tamen in sequentibus intelligatur Unde cum precedens expressio sequenti quoque mandato annectenda sit tibi iam dicta quinquaginta librarum petitio denegatur Instantibus itaque monachis ut secundum eos circa articulum hunc pronuntiaremus tum quia favorabiliores sunt rei quam actores tumque favorabilis est ecclesia quam in tante summe petitione gravari dicebant nos tamen attendentes H[enrici] querimoniis restitutionis preceptum indultum esse et quod ob alicuius favorem indultum est ad eius lesionem retorquendum non esse mandati vestri clausulam in nullo coartantes Henrico etiam predictarum quinquaginta librarum petitionem si eas et post factam sibi restitutionem ablatas sibi probare posset scripti vestri auctoritate concessimus Ad hoc monachi Adhuc te Henrice ab harum quinquaginta librarum petitione repellimus quia restitutionem quam dicis numquam tibi factam fuisse plane [] dicimus Cum vero Henricus in huius rei evictionem viginti testes produceret data eis audientia omnes ordine in hunc modum non addentes aut dementes aut mutantes aliquid testificati sunt Ego testificor quia post factam domno meo H[enrico] in media quadragesima restitutionem ville de Steucchewrde iam annis duobus preteritis et aliquot huius anni mensibus villa illa ducentis libris deterior facta est consilio et facto monachorum Elyensiuni et hominum suorum Inquirentibus vero nobis quomodo in media quadragesima Henrico restitutionem factam fuisse noverint responderunt Equidem si per archiepiscopum aut per aliquem iudicem restitutus fuit nescimus Unum vero scimus quoniam eo tempore in villam ipsam se contulit et per domnum Cantuariensem archiepiscopum et domnum Cicestrensem episcopum restitutum esse nobis facile persuasit Ad hec monachi Omnes testes tuos H[enrico] repellimus primo quia cuiusdam restitutionis tibi facte se testes exhibuerunt et postmodum an eadem unquam tibi facta fuerit se prorsus ignorare iam confessi sunt secundo quia licet servi non sint eius tamen sunt conditionis que proxima est servituti ascripti scilicet glebe qui cum gleba uendi possunt et dari et tibi in tantum subditi ut in quodcumque volueris possint ea qua prees potestate compelli tertio ob qualitatem verborum et testimonii quorum tanta identitas est ut nec ad sillabam different ut instructi magis et subornati ad testificandum quam veritatis conscii stare videantur quarto quia cum dampni tibi illati testes sint nec tibi pecunia numerata sublata sit dampnum ipsum per certas species non distingunt ut certam rei de qua agitur habere scientiam intelligantur quinto quia cum per nos et homines nostros dampnum tibi illatum asserunt nullos tamen hominum nostrorum nominibus suis aut certis aliquibus designant indiciis Quos si designarent eorum utique circa obiecta innocentiam probaremus Godardum vero quem solum nominant tempore illati dampni nobis in nullo subiectum fuisse probare parati sumus Ad hec Henricus Testes meos repelli propter hec obiecta non convenit cum licet non distinguant dampna per species nec datores dampni designent ex nomine iuxta formam tamen litteris domni pape expressam plane testificantur Attendens vero Henricus testes suos circa restitutionem quam maxime querebamus vacillare quam plurimum se id in quo ipsi deficiebant testimonio dompni Cantuariensis archiepiscopi et dompni Cicestrensis episcopi data sibi die probaturum promisit Unde ne obscuritatem veritas pateretur et iustitiam H[enrici] si qua erat sententia preceps obrueret diem sibi octavas beati Andree Lundonie quo dompni legati et suffraganeorum suorum futurus erat conventus grave sustinentibus monachis constituimus Ipso vero die Lundonie sedentes adhibito nobis domno episcopo Lundoniensi nostri copiam fecimus et quia Henricus eorum quos premiserat neminem exhibehat per dompnum Lundoniensem episcopum et per personas alias a domno legato quid super sepe dicta restitutione fateretur inquisivimus Qui negotii penes se gesti non immemor Henrico restitutionem quam dicebat se nunquam fecisse respondit Deficiente itaque circa hunc articulum Henrico monachos a sepe dicta quinquaginta librarum petitione absoluimus quas post factam Henrico restitutionem sibi non fuisse ablatas H[enrici] dictis et ratione cognovimus Monachi[s] vero de petitione reliqui centum scilicet librarum sibi sententiam dici postulantibus cum ad pronuntiandum quod sentiebamus operam sapientum consilio preberemus H[enricus] non expectans sententiam ad audientiam vestram diem kalendas Augusti nominans appellavit Monachi vero se in longum protrahi attendentes audientiam vestram ad Quasi modo geniti appellantes iniuncte nobis imposuere [] Incolumitatem vestram ecclesie sue diu profuturam in longa tempora conservet omnipotens Deus