Charter Document - 02410058

Charter Document - 02410058


Charter Number: 02410058
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia humilis Herefordensis ecclesie minister Symoni eadem gratia episcopo Wigornensis ecclesie eiusque conventui et universis utriusque ecclesie fidelibus salutem et episcopalem benedictionem Quoniam et temporum diuturnitas et frequentium negociorum sollicitudines preteritarum rerum solent antiquare memoriam necessarium duximus actus nostros quasi litterarum manu successorum nostrorum posteritati porrigere Notum itaque vobis facimus quod ego Robertus Herefordensis episcopus assensu capituli coram canonicis et universa Herefordensis ecclesie synodo in perpetuum concessi karissimo filio nostro David priori Wigorn et omnibus successoribus eius in eo in elemosinam personatum ecclesie de Linderugge Confido enim in domino quod per modernum nostre fraternitatis beneficium amodo ecclesia Wigornensis et nostra artiori quodam quasi vinculo caritatis ad propensiorem sibi invicem subministrationem astringentur Volo itaque quod prior Wigorn salvo iure et omni episcopali consuetudine ad Herefordensem ecclesiam pertinente et bene et quiete et honorifice pretaxatam ecclesiam teneat cum omnibus ad eam pertinentibus Huius autem donationis testes sunt Gilebertus abbas Gloecestr []