Charter Document - 02410057

Charter Document - 02410057


Charter Number: 02410057
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1146 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rotbertus dei gratia episcopus Herefordensis capitulo Herefordensis ecclesie et omnibus fidelibus salutem Notum sit omnibus tam modernis quam futuris quod cum Henricus abbas Tynternie consilium et assensum obtinuisset domini Cantuariensis archiepiscopi Teobaldi ut propter necessarias causas mansionem suam demutaret apud Wlavestonam cumque meipsum rogasset prefatus archiepiscopus noster ut huic facto preberem assensum meum et expedi mentum quod possim assensi libens ut igitur apud Wlaveston liberius et quietius hospitari possent secundum consuetudinem ordinis sui voluntate et petitione prefati abbatis demutavi parochiam de Wlvest apud Alwuynton cum una virgata terre que est in Elfredestona et cum ceteris pertinentiis eius ita ut deinceps pastorem haberent in Aluynton et inde requirerent ibique facerent parochialia iura sua sicut eatenus facere debuerant in Wlavest Teste conventu Tynt et conventu Lanth