Charter Document - 02410056
Charter Number: | 02410056 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1131 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Herefordensis ecclesie humilis minister archidiaconis [] salutem Notum vobis fieri volumus quod capelle de Rachefordia et de Cura sunt pertinentes ad ecclesiam de Temeteberia et episcopalia iura reddentes sicut capelle matri ecclesie Apud capellas vero ad pauperum refugium constringente necessitate a me facta sunt cimiteria concessu predicte matris ecclesie de Themetberia salva tam dignitate sua quam possessione Corpora que voluerit apud se habebit que vero iusserit remanebunt Capella iterum de Rachafordia pro quadam terra quam eadem mater ecclesia libere tenebat et pro concessu cimiterii singulis annis in die sancti Michaelis matri ecclesie tres solidos persolveret Capella de Cura eidem matri ecclesie pro concessu cimiterii singulis annis tertia die ante Nativitatem Sancte Marie xii denarios persolvet