Charter Document - 02410055

Charter Document - 02410055


Charter Number: 02410055
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1132
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Herefordensis episcopus omnibus fidelibus de Herefordesira clericis et laicis francis et anglicis salutem Notum sit presentibus et posteris anno ab incarnatione domini MVXXXII primo autem anno episcopatus eiusdem Roberti sinodo vero secunda inter Nicholaum de Suttona et Godricum de Maurdin causam actam esse et terminatam de terra Nigelli ostiarii et hominum eiusdem scilicet de una virgata quam tenuit Stephanus portareva de feodo Unfridi vic[ecomitis] et alia virgata quam tenuit Reinerus carpentarius apud Suttona et de terra quam tenet de feodo Rogeri de Candos apud Wistanestunam quam pretaxatus Godricus acclamabat in parochia ecclesie de Maurdin et Nicholaus ecclesie de Suttona Adiudicavit autem illam ecclesie de Suttona in parochiam sancta sinodus Herefordensis perpetuo possidendam canonico iudicio tum propter triennalem possessionem atque etiam ampliorem quietam et inconcussam quam predictus Godricus pertemptavit infringere nec potuit quia eam sibi ecclesia Suttunensis legitimis et irrefragabilibus testibus vendicabat tum etiam propter donationem eiusdem terre quam Gerardus venerabilis Hereford episcopus ei fecerat quam et testibus approbabat tum propter confirmationem predicte donationis quam fecerat Reinelmus episcopus successor Gerardi Huic iudicio sinodali interfuerunt Godfridus abbas Wynchelcumbensis et Bernardus prior de Clenildepurda et Osbertus prior de Brunfelda et Willelmus subdecanus Salesburie et Brientius thesaurarius et Petrus archidiaconus et Gilbertus Eborac et Hugo et Renulfus attestante Roberto cantore cum capitulo Hereford et tota sinodo