Charter Document - 02410053
Charter Number: | 02410053 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1144 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem Quod calamo committitur posteritatis memorie reservatur Nos igitur secundum consuetudinem nostram providentes ea que ad pacem sunt Ierusalem tam presentibus quam futuris presentium lingua significamus quod querimonie Salopesberiensis ecclesie quam habuit adversus ecclesiam Sagiensem super ecclesia de Dudenberia et manerio de Binlingesleya huiusmodi compositio finem imposuit Iohannes abbas Sagiensis et Rannulfus Salopesbereinsis ex consilio nostro contentione et in presenti deposita et in posterum compositione precisa possessiones quasdam quas utreque ecclesie sue vendicabant inter se diviserunt et eas ita divisas ecclesiis suis mutua quandam fraterne caritatis conventis imperpetuum concesserunt Concessit itaque Iohannes abbas Sagiensis ecclesie Salop ecclesiam de Kircheham et decimas de Lattuna et Hauebrecca et unam carrucatam terre quam dederant priori de Lancastra pro compositione ecclesie de Kircheham Econverso autem abbas Salopesberie concessit ecclesie Sagiensi ecclesiam de Dudenberia et Billingesleyam et capellam de Biscopham decimas quas habent ex dono Rogeri comitis Hanc autem conventionem in presentia nostra et capituli nostri Herefordensis ecclesie et venerabilis fratris nostri Gilberti Gloecestrie abbatis priorum etiam Reginaldi de Weneloc et Edmundi de Limitustria archidiaconorum vero Willelmi Londoniensis et Godefridi Wygorniensis factam episcopali auctoritate sanctimus et sigilli nostri impressione communimus