Charter Document - 02410050

Charter Document - 02410050


Charter Number: 02410050
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Herefordensis episcopus Radulfo decano totique conventui Herefordensis ecclesie salutem Ecclesias vel decimas que in nostro episcopatu monachis Salopesberiensibus a fidelibus date sunt ut ex earum redditibus necessaria eis administrentur quasque usque ad nostrum tempus inconcusse possedisse noscuntur nostra auctoritate corroboramus precipientes deinceps ut eas in pace et quiete teneant sacerdotes [] Propter fratrum autem quietum necessarium duximus hic annotare que sint cimiteria vel capelle quas pro imminenti bellorum tumultu consecravimus In parrochia ecclesie de Mamerfeld apud Aldeberiam capella una est cum cimiterio cui Helias de Constantino dedit dimidiam virgatam terre et mansionem unam Aput Billingeslee una cui Herbertus de Castello dedit xii acras terre et mansionem unam apud Estonam una cui Robertus filius Aherii dedit sexaginta acras et totam decimam de dominio suo et unam mansionem apud Aldreham una cui Fulcoius dedit sexaginta acras et unam mansionem apud Underdonam una cui Gislebertus dedit dimidiam virgatam terre et unam mansionem Hec itaque capelle omnes cum collatis terris ditioni monachorum penitus sub iaceant nec ullatenus ab ecclesia de Mamerfeld separantur Capella vero de Tugafordia cum capella de Bolecota pro una capella computari statuimus Capellam quoque de Abetona quam Elvericus decanus in presentia nostra eisdem fratribus reddidit penitentiam agens quod eis inde fecerat inuriam sicut nos invenimus pro capella semper haberi decernimus Obsecramus autem omnes successores nostros quatinus hec statuta nostra manuteneant et de episcopalibus consuetudinibus nil amplius exigant quam nos statuimus ne id quod pro defensione pauperum fecisse dinoscimur in monachorum detrimentum cedere videatur