Charter Document - 02410049

Charter Document - 02410049


Charter Number: 02410049
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1131 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Herefordensis episcopus universis sancte matris ecclesie fidelibus eternam in domino salutem Notum sit fraternitati vestre quod Helyas de Sai coram me et omni clero qui capitulo nostro apud Stantonam interfuerunt concessit monachis de Salopesberia villam nomine bromptonam ita libere et quiete sicut frater suus Henricus eis antea concesserunt totamque calumpniam quam inde eis commoverat tam a se quam a suis heredibus imperpetuum condonavit Ad cuius rei confirmationem prefati fratres sex marcas argenti ei dederunt huius conventionis ego mediator et testis extiti testibus omnibus qui nobiscum predicto affuerunt capitulo