Charter Document - 02410045
| Charter Number: | 02410045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1131 - 1144 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rotbertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis Godfridus priori de Munemutha vivendo monacum imitari et assequi Cristum Sicut nostri ordinis est ecclesie persecutores digna animadversione coercere et repellere ita ecclesiam honore debito venerantes et de suis substanciis sustentantes nostra sunt qua possumus benedictione digni et oratione fulciendi Ea propter frater venerande Rotbertum Baderonis filium domino deo attente commendamus et pro sua salute fideliter exoramus Cuius assensu et concessu nos quoque concedimus et donamus ecclesie beate Marie de Munemutha tuo prioratui commisse ecclesiam beati Rualdi de Treget eique inperpetuum subiectam subservire precipimus episcopali dignitate omnino in temerata manente Hanc igitur nostram donationem et pretaxati Rotberti cum libero assensu concessionem episcopali auctoritate firmantes ratam haberi et inviolatam per manere decernimus Si quis autem hec violare quod absit attentaverit eum examini iudicii divini relinquimus Conservatores autem et defensores huiuscemodi facti dei et nostra benedictione salutamus Valete
