Charter Document - 02410044
Charter Number: | 02410044 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia episcopus Heref omnibus successoribus suis in episcopatu Heref ecclesie introitum et exitum in Cristo felicem Testimonium meum huic scripto commemorandum reliqui super facto quod agnovi videlicet quod Walterus filius comitis Heref dedit canonicis Lanthon terram quam habebat in Elventon in perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis eius in mora et in bosco cuius rogatu confirmavi prefatis fratribus illius elemosine donationem quia in meo episcopatu continebatur Porrectis insuper ab eodem Waltero precibus meo interventu ad dominum Papam Eugenium impetravit ut ab eo confirmaretur Quoniam vero frequentibus hostilitatis incursibus prefata terra vastata erat et habitatores dispersi providimus quo modo spe pacis aliqua et ecclesiastice protectionis fiducia coloni revocarentur et haberent ibi ac facerent quod Cristiani deberent unde benediximus ibi cimiterium et capellam quam fratres ibi noviter construxerant Et quia inceptum opus pietatis non gravandum erat sed levitate fovendum postulantibus fratribus concessimus et constituimus ut capella illa non sicut ecclesia sed sicut capella serviret episcopo Heref et clericus eorum quem ibi haberent liber foret ab omnibus exactionibus sex tantum denarios annuatim reddens episcopo