Charter Document - 02410043

Charter Document - 02410043


Charter Number: 02410043
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rotbertus dei gratia Hereford ecclesie episcopus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Notum vobis facio quod ego conniventia capituli mei concessi et confirmavi canonicis Lanth donationem unius virgate terre in Presteburia quam Ernaldus dedit ecclesie Lanthon quando vitam suam in ea mutavit Hanc donationem concessit Radulfus filius Ernaldi Et ne occasione illius virgate servitium episcopi minueretur in aliquo conventionem habuit Radulfus quod idem servitium integre faceret episcopo Hereford quod pater eius facere debuerat et virgata illa quam pater eius dabat libera permaneret ecclesie de hoc vero feodum eius quod retinebat esset pro obside Testibus capitulo Heref et Halimoto Presteb