Charter Document - 02410042

Charter Document - 02410042


Charter Number: 02410042
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia episcopus Herefordensis Alexander eadem gratia Linc episcopo et Nicholao archidiacono eius de Bedef et Roberto de Albign et aliis baronibus de Bedefordsyra et Ricardo filio Nigelli salutem Dudum scripsi et misi ad cognitionem vestram et publicam audientiam testimonium meum de ecclesia de Henl quam Nigellus filius Erfasti dedit in elemosinam ecclesie nostre de Lanth tempore quo ego eram prior et quod eandem donationem postea recognovit coram me cum episcopus essem et coram aliis testibus et concessit et confirmavit sed quia nuper cum in Bedefsyram venissem sensi quod prefatus Ricardus et ex amicis eius aliqui non investigantes veritatem sed querentes occasionem dicebant quod fratres nostri de Lanthon de prefata ecclesia non habebant aliud munimentum nisi solum testimonium meum idcirco ostendendam duximus vobis et illis qui hoc dicunt cartam Nigelli sigillatam de prefata donatione et recognitione quam ego pro veritate paratus sum ubicumque debeo legitime testificari Valete