Charter Document - 02410041

Charter Document - 02410041


Charter Number: 02410041
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia episcopus Hereford dilecto domino et confratri suo A Linc episcopo et successoribus eius omnibus fidelibus ecclesie sancte salutem Testimonium perhibeo veritati quam certius agnovi quod scilicet Nigellus filius Erfasti dedit ecclesie et canonicis Lanthon de terra sua in elemosinam totum scilicet tenementum quod tenebat de domino suo Henrico de Albing in Henneslawa et hanc elemosinam dedit liberam ab omni servitio et consuetudinibus que ad ipsum vel heredes suos exigere vel facere pertinebat preter commune geldum regis tali definitione ut servitium quod de illo tenemento fieri solebat prefato domino suo Henrico suppleret de alia terra sua quam de eo tenebat in Merst Hoc concessit prefatus Henricus de Alb hoc confirmavit rex Henricus Cum autem defunctis patribus Robertus heres Henrici servitium suum requireret a Ricardo filio Nigelli Ricardus violato pacto patris sui requisivit illud et gravius accepit de elemosina patris sui Hanc igitur indignam angariam me intercedente et operam dante pro fratribus meis Lanthon redemerunt erga Robertum xx marcis argenti et uno palefrido ea pactione definita inter Robertum et Ricardum et ab utraque [parte] concessa ut prefatum servitium nec Robertus nec heredes eius ultra requireret a Ricardo vel herede suo nec Ricardus nec heres eius a canonicis Lanthon Hanc libertatem confirmavit Robertus fratribus et ecclesie Lanthon coram me tam scripto quam testibus subnotatis Nigello fratre Roberti Sicilia matre eius Radulfo priore de Coteis Symone monacho de Wardon et aliis