Charter Document - 02410040

Charter Document - 02410040


Charter Number: 02410040
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1143 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

A dei gratia episcopo Lincoln amico et confratri suo Robertus eadem gratia Heref episcopus salutem Significatum est nobis quosdam ex vestris qui in officiis agunt episcopalibus dissimulare se scire quid iuris habeant canonici in ecclesia de Heneslawe cuius donationem nec viderint ut dicunt nec audierint Meo quoque super hac [re] testimonio veritatis increduli sunt et detractant seu forte donationem prefate ecclesie nobis fieri non viderunt seu forte testimonium meum de concessione et recognitione Nigelli necdum audierunt Audiant igitur vel nunc et nolint esse increduli sed fideles audiant quod dico quod episcopali scripto perhibeo quia Nigellus filius Erfasti sicut dedit canonicis et ecclesie de Lanth terram quam habebat in Hanelawe ita concessit eisdem quicquid iuris in ecclesia de Han sicut advocatus eius habebat Sed quia aliqui malivoli iactaverant vel voluerant quod Nigellus eam concessionem non recognoscebat ideo postquam episcopus ordinatus sum idem Nigellus coram me positus et interrogatus liquido recognovit eandem concessionem et coram testibus legitimis confirmavit Sicut igitur veritas hec sibi constat immobilis sic ubi necesse fuerit eius ero testis immutabilis Huius vero rei testimonium meum vos [ex verbis] prefatorum ministrorum vestrorum [episcopus dominus] et Magister David in abbatia Glouc ex ore meo audistis et absque scrupulo incredulitatis sicut decebat accepistis ipsamque ecclesiam ad testificationem et intercessionem meam episcopali auctoritate et scripto ecclesie Lanth confirmastis Nec vos solus sed et papa Romanus sancte memorie Innocentius testimonio nostro bene credulus et intercessioni pro fratribus Lanthon auditor propitius omnes possessiones eorum et inter ceteras quicquid Nigellus nobis dederat ecclesie Lanthon apostolica auctoritate sub anathematis sententia confirmavit eosque cum suis omnibus in beati Petri suaque protectione susceptos legati sui tutele sua vice commendavit Viderint igitur qua ratione quo exitu fratres nostros inquietent prefati increduli supra episcopum supra dominum papam diligentiam suam ne aliter dixerim extendentes Non enim est discipulus super magistrum neque servus maior domino suo Quoad illud quod obtendere dicuntur ut noceant audisse se potius quod Nigellus postquam a Lanthon rediit prefatam ecclesiam filiabus suis dederit et filiis eius post eum patet ratio quam frivola sit immo quam nulla donatio cuiusquam in rem alienam quamque sacrilegio proximum sit ut homo qui sibi suisque omnibus renuntiat et sub pastoris obedientia ligatur eo nesciente potestatem sibi contra fidem ecclesie sue usurpetur quod si temptare presumpserit perniciosum sit episcopo presidenti tolerare Valete