Charter Document - 02410039
Charter Number: | 02410039 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1143 - 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Hereford Alexandro eadem gratia episcopo Linc fratri et amico suo in Cristo et successoribus eius ministris quoque eorum archidiaconis et decanis salutem et orationes Ad precavendam iniuriam aliquorum quales agnovimus qualesque credimus non defuturos qui elemosinas suas et antecessorum suorum moliuntur tollere hiis quibus date erant et in suos usus revocare voluerunt fratres Lanthon ecclesie et rogaverunt me postquam ad episcopatum assumptus sum ut [ius] quod haberent in ecclesia de Henlawe scripto episcopalis testimonii eis apud nos testificarere Noveritis igitur tam vos quam successores vestri quod Nigellus filius Erfasti me presente et audiente recognovit et concessit prefatis fratribus de Lanthon donationem quam eis fecerat de ecclesia de Henl scilicet eam advocaturam et iurisdictionem quam in ea habebat sicut advocatus eius et feodi in quo sita erat quod eis dederat in elemosinam Rogamus igitur fraternitatem vestram in caritate dei quatinus ius prefate ecclesie manu teneatis si aliquis de heredibus Nigelli eos inde vexare voluerit Valete