Charter Document - 02410038
| Charter Number: | 02410038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1137 - 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Hereford omnibus fidelibus sancte ecclesie salutem Notam vobis facimus conventionem que coram me facta fuit inter Robertum de Chandos et [Willelmum] priorem Lanth Rothbertus de Candos cum amicis suis requisivit dominum priorem pro domina Margareta matre sua ut ei permitteret tenere Kenecestram in suos usus pro debito subsidii sui quod exigebat ab eo Prior vero licet non recognosceret nec intelligeret debitum quod exigebat secundum quod erga illam egerat pro amore tamen pacis et consilio amicorum suorum permisit prefate Margarete ut teneret Ken in suos usus sicut petebat de ecclesia et priore Lanth quamdiu ipsa viveret vel donec meliori consilio redderet eam ecclesie Rothbertus igitur secundum quod definitum fuit fecit securitatem ecclesie Lanthon et priori quod pro illa permissione quam prior faciebat Kenec nunquam alienaretur ab ecclesia Lanthon nec ipse nec aliquis quem ipse cohibere posset faceret inde violentiam vel perquireret ingenium aliquid vel occasionem ad dampnum Lanthon ecclesie Hoc affidavit Rotbertus de Chandos in manu mea excluso omni malo ingenio coram testibus me ipso Rotberto episcopo Herefordensis Sampsone Hugone Cliffort et aliis
