Charter Document - 02410035

Charter Document - 02410035


Charter Number: 02410035
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1135 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rotbertus dei gratia Hereford ecclesie episcopus Symoni eadem gratia Wygorn episcopo omnibusque sancte ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Sicut amore religionis religiosarum ecclesiarum prosperitati ac paci congaudere debemus sic earum indigentie misericorditer concurrere tranquillitati tam in presens quam in posterum providere debitum est opus caritatis Propterea quia novimus possessiones Lanthoniensis ecclesie per bellicam cladem plus satis imminutas dedi priori et conventui eiusdem ecclesie duas ecclesias in Presteburia unam sub montibus alteram super montes cum decimis aliisque elemosinis omnibus eisdem ecclesiis pertinentibus aut contingentibus exceptis duabus portionibus decime de dominio meo quas habent decanus et cantor Hereford de blado scilicet tantum et de leguminibus sicut consuetudinem inveni De parco autem et de hiis que seminantur vel colliguntur infra designatum ambitum parchi decima remanet ecclesie quia terra fuit villanorum Hanc igitur elemosine nostre donationem vobis presenti scripto decrevimus notam fieri et eis ratam futuris temporibus confirmari Datam anno primo regni Stephani regis Anglorum