Charter Document - 02410032
Charter Number: | 02410032 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1131 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Heref episcopus omnibus Cristianis salutem Precor vos omnes et in domino I[esu] Cristo exhortor cuius sanguine redempti estis ut diligatis ecclesiam beati Petri de Leom et fratribus ibi deo servientibus pacem et honorem pro posse vestro conservetis et auxiliis et elemosinis et beneficiis eos sustentare in caritate Cristi studeatis Novimus vero et certis experimentis didicimus prefatam ecclesiam a deo diligi et in ea sanctorum reliquias contineri maiore et preciosiore multitudine quam verbis explicare possimus Statuimus igitur et manere in perpetuum decrevimus in eadem ecclesia et per eius parochiam vi id Octobris festivum diem sollempniter celebrari in honore omnium sanctorum quorum reliquie ibi continentur quatinus deus pater omnipotens et dominus noster I[esus] Cristus cooperante sancto spiritu omnibus hac die ad ecclesiam venientibus et de elemosinis suis debita obsequia fratribus exhibentibus pacem tribuat in hac vita et salutem in perpetua Ego quoque confisus de misericordia dei et meritis sanctorum et orationibus fratrum tam ibi quam apud Rading deo servientibus relaxo omnibus qui devote corde confessi fuerint et elemosinas ad prefatam ecclesiam detulerint de iniuncta penitentia dies xx Dedicavimus quoque in eadem ecclesia altare sancte Crucis in cuius festivitatibus singulis vii dierum penitentiam relaxamus et aliud quoddam altare ibidem sacravimus in honore Sancte Marie Magdal Sancte Margarete Sancte Katerine in quarum trium festivitatibus singulis dies tres indulgemus