Charter Document - 02410031
| Charter Number: | 02410031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1131 - 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis episcopus omnibus fidelibus parochie sue salutem et benedictionem Notum vobis esse volumus quod ego consecravi cimiterium in Hethfelda tanquam augmentum quoddam cimiterii de Leom hac conditione ut quicquid oblationis ad sepulturam cuius licet defuncti ibidem evenerit vel quod ipse met defunctus adhuc vivens pro se dandum sue matri ecclesie de Leom divisit totum sit proprie monachorum de Leom tanquam si corpus ipsum defuncti in principali cimiterio Leom sepeliretur hoc proviso ut clericus quicumque in illa capella ministravit securitatem faciat prefatis monachis quod hoc ius ipsorum fideliter eis quantum in ipso est observaverit Capella autem ipsa in hiis que ad servitium episcopi pertinent non sicut iure ecclesia sed sicut capella habeatur
