Charter Document - 02410029
Charter Number: | 02410029 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Hereford episcopus universis ecclesie fidelibus salutem Noverint omnes tam posteri quam presentes quod ego benedixi cimiterium apud Herdewic villam Rogeri Giffard petitione ipsius et assensu Radulfi prioris in cuius parrochia de Thiesho predicta Herdewic esse dinoscitur Dedit autem [ipse] Rogerus eiusdem fundi dominus matri ecclesie de Thiesho in perpetuam elemosinam partim pro servitio capelle partim pro dampnis que predicto priori et ecclesie sue fecerat l acras ex una parte ville et totidem ex altera et vi acras ad Croftam cum prato adiacente sicut ab eo divisum est eo tenore quod hec omnia ad opus prefate ecclesie warantizabit et omnimodo adquietabit Si quis ergo huic eius donationi et nostre confirmationi contraire presumpserit nisi commonitus resipiscat dei et nostram maledictionem incurrat Valete