Charter Document - 02410027
| Charter Number: | 02410027 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1145 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Balliol College - MS 271 (f76v) |
Charter:
[R]odbertus dei gratia Herefordensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Universitati vestre notum fieri volo quod Thomas de Fraxino per manum meam reddidit ecclesiam de Presthamede monachis ecclesie apostolorum Petri et Pauli et sancti Guthlaci que est sita iuxta villam Heref cum capellis terris et decimis et omnibus pertinentiis suis sicut de iure ecclesie Sancti Guthlaci et manu propria per quendam librum super altare sanctorum apostolorum et sancti Guthlaci posuit Concessi etiam assensu utrorumque scilicet Thome et monachorum quod Walterus de Fraxino eandem ecclesiam de prefatis monachis teneat quamdiu vixerit et in habitu seculari manserit Idem vero Walterus coram me in audientia multorum in verbo veritatis promisit quod de predicta ecclesia monachis fidelis existet et quod artem nec ingenium exquiret quod predicti monachi aliquod impedimentum vel detrimentum huius possessionis per tenuram suam incurrant Huius conventionis recognitione reddidit decimam de parva Coura et absque omni reclamatione liberam et quietam concessit Huic rei quod ita processerit testimonium perhibeo et testimonium meum sigilli mei inpressione confirmo Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCXLV feria ii post dominicam in Ramis Palmarum in claustro monachorum apud Hereford Hiis testibus Radulfo decano Petro archidiacono Gilberto de Eboraco Ranulfo filio Erchem Hugone de Cliff presbitero Radulfo de Bromiard Nicholao decano de Frome Stephano presbitero de Ham Hugone presbitero Aug[ustino] presbitero Roberto de Candos Waltero de Mocr et multis aliis
