Charter Document - 02410021
Charter Number: | 02410021 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis sibi in Cristo fratribus universis sancte matris ecclesie filiis R dei gratia Heref episcopus dominum exspectare sollicite et venientem gratulanter amplecti Quia ecclesiam dei regendam et aliqua sui portione administrandam domino permittente suscepimus eius commoditati quoad possumus consulere ac providere credita nobis dispensatione debemus Quod ita recte fieri arbitramur si confracta solidando et que dissipata sunt in corpus unum redigendo tam incolumitati eius quam ampliando divino cultui studuerimus deservire Quoniam igitur omnibus pie credentibus manifestum habetur nec forum religioni convenire nec castellum quod tumultus et sanguinum locus est servientium domino paci congruere ecclesiam beati Petri in foro Heref sitam et ecclesiam Sancti Guthlaci intra ambitum castelli ipsius importune positam et omnes possessiones et parochias et dignitates earum in unius ecclesie corpus redegimus et eam ecclesiam apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci quam extra civitatem ipsam in loco religioni aptissimo edificari fecimus ad serviendum domino in perpetuum episcopali auctoritate sancivimus et ne auctoritate nostra gravare quempiam aut iuri cuiuspiam preiudicare videamur tam hiis qui sunt quam filiis qui nascentur et exsurgent post nos presenti scripto notum facimus Rogerum de Port qui ecclesiam Sancti Guthlaci diu iniuste utpote laicus tenuerat et possessiones eius indigne distribuerat peccatum hocgrande humiliter cognovisse et in presentia mea et fratris Radulfi decani nostri et canonicorum nostrorum magistri Hugonis de Cliffort et magistri Hugonis de Norhamptonau et domini Hugonis de Calco et aliorum tam clericorum quam laicorum quamplurium ecclesiam ipsam ut divinis officiis plenius assignaretur in manu nostra penitus refutasse Ipso itaque Rogero devote supplicante venerabili etiam fratre nostro Gilberto abbate Glouc et conventu ipsius benigne annuente predictas ecclesias in unam coniunximus et hanc illarum possessionibus dignitatibus et pertinentiis omnibus fundatam et dotatam perpetue apostolorum Petri et Pauli et Sancti Guthlaci venerationi designavimus Et quia conventum fratrum ibidem deo servientium et ibidem regulariter viventium per manum predicti abbatis Glouc deo disponente suscepturi sumus hanc ipsam apostolorum et Sancti Guthlaci ecclesiam prefati abbatis omniumque successorum eius obedientie et ecclesie beati Petri Glouc custodie et subiectioni capitulo ecclesie nostre in hiis omnibus unanimiter assentiente commisimus Quicumque ergo hoc pietatis opus pie attenderint manumque auxiliatricem ad hoc confirmandum cum fideli devotione porrexerint perpetuam que inibi agentur oracionum communionem episcopalem a me qualicumque ecclesie ministro benedictionem a summo autem pontifice Cristo eternam consequantur retributionem Amen