Charter Document - 02410019
| Charter Number: | 02410019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1139 - 1140 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Robertus dei gratia Herefordensis episcopus concessi Gilberto abbati Glouc et fratribus eiusdem loci consensu capituli mei de Heref partem terre que est iuxta Igene habentem in quantitate octo acras ut in eodem loco edificatur ecclesia ad honorem dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et propter amorem monastice religionis secundum institutionem Sancti Benedicti et ego accepi ab eis aliam terram secundum eandem quantitatem que est iuxta fossatum civitatis a boreali parte ne ecclesia Heref aliquid detrimentum patiatur proprie possessionis Hec autem omnia facta sunt coram Galfrido Talabot qui est dominus et advocatus eiusdem loci in cuius feudum transiit terra quam dedi eis sicud illa in meum quam accepi ab eis
