Charter Document - 02410015
Charter Number: | 02410015 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1131 - 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Balliol College - MS 271 (f56v) |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod vacanti post decessum Iohannis presbiteri ecclesia beati Cutberti de Hamma quam Hugo de Lacy aliquando prius concesserat deo et Sancto Petro et abbati et monachis Gloec ego Robertus episcopus Hereforden prebens auctoritatem et assensum eidem concessioni ad presentationem et petitionem Walteri abbatis Gloec suscepi Stephanum presbiterum in vicariam ipsius ecclesie de Hamma et eidem curam animarum sub hoc tenore commisi ut michi quidem et ministris meis de episcopalibus respondeat abbati vero et monachis de annuo censu quem eis debet de ipsa ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus per omnia fidelis existat Hoc autem quia firmum esse volo scripti presentis et sigilli mei auctoritate confirmo Hiis testibus Roberto cantore Briennio thesaurario Gilberto de Eborac magistro Eustachio magistro Ranul Pagano filio Iohannis Milone constabulario Helia de Sey Roberto Brien Hugone Brien et aliis