Charter Document - 02410010

Charter Document - 02410010


Charter Number: 02410010
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: 1123 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Hereford episcopus omnibus filiis et fidelibus sancte Wygorn ecclesie salutem Notum sit vobis omnibus quod ex debito nobis iniuncto officio et petitione Walteri de Gloec dedicavimus ecclesiam Sancti Audoeni de Glouc et cimiterium ibi fecimus et parochiam attitulavi mus et canonica institutione et episcopali auctoritate confirmavimus in prebendam libere et quiete et absque omni controversia et calumpnia omnes capellas et decimas et terras et elemosinas quas ibi predictus Walterus in presentia nostra donavit et per cartam suam assignavit Statuimus etiam et decrevimus quod quemadmodum ecclesia sancti Audoeni ex conquestu Anglie tenuerat sua a ecclesiastica beneficia principaliter de antecessoribus ipsius Walteri qui eam fundaverant et postea de ipso Waltero sicut in futuro teneat in capite omnes possessiones suas que coram nobis ei concesse sunt et per nos confirmate de ipso Waltero et heredibus eius in perpetuum quicumque terras illas habeat unde decime hic sunt attitulate Quisquis autem huius ecclesie bona diripuerit et iniuste abstulerit aut potestate tyrannica detinuerit anathema sit