Charter Document - 02410002

Charter Document - 02410002


Charter Number: 02410002
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1085
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

+ Hoc privilegium Rotbertus Herefordensis ecclesie episcopus inter illum et Rogerum filium Waltheri notari precepit de terra quadam nomine Hammae et que ad illam pertinent que est ecclesie sancte Marie genitricis Dei et Sancti Adelberti martiris quam terram predictus episcopus in proprio dominio ad victum ecclesie et sui tenebat Hanc predictus miles videlicet Rogerus ab episcopo per amicos et per pecuniam requisivit Episcopus vero consilio suorum concessit illi eandem terram ea conventione ut duobus militibus serviet sibi sicuti pater eius fecit ubicumque necesse fuerit necnon et ea conventione ut homines episcopi de Hamtuna atque de Hereforda et qui ad eam pertinent de silva accipiant ligna solummodo ad opus episcopi quantum sibi necesse erit ad comburendum et ad mansiones restaurandas et porci de eisdem maneriis ex eadem silva pascantur illi scilicet qui proprii fuerint episcopi et eo insuper adhuc tenore si Rogerus monachus efficiatur vel moriatur quod neque mater neque uxor neque filii neque fratres neque aliquis parentum suorum de hac terra supradicta se intromittant sed episcopus quicumque tunc erit ad proficuum sancte ecclesie et sui absque ulla contradictione qualis tunc fuerit recipiat Hoc actum est anno dominice incarnationis millesimo lxxxv indictione viii Huius rei testes sunt comes Rogerus et filius eius Hugo et alter filius Everardus et comitissa et vicecomes Warinus Osbertus filius Ricardi Drogo filius Pontii Gerardus de Tornai Willelmus Malbedan Gislbertus cognistabilis Rogeri comitis De hominibus episcopi Gerardus frater eius Hainfridus archidiaconus Ansfridus presbiter Willelmus Leuuinus Alfuuardus Saulfus Aluuinus laici Udo Athalardus Franco Arnulfus Tedbaldus Rotbertus Gozo Osbertus Petrus Ricardus pincerna De hominibus Rogeri clerici Raulfus Gosfridus Odo Geroldus laici Walterus Heribertus de Furcis Ricardus de Stantuna Herimannus de Dreuuis Rotbertus de Baschevilla Ricardus de Eschetot Willelmus de Ebroia Raulfus de Salcet Nicolaus Gotmundus Predictus Rogerus tenet adhuc aliam terram de victu proprio episcopi scilicet Onieberie tali conditione quamdiu vixerit unoquoque anno in festivitate Sancti Martini xx solidos dabit et post obitum suum vel etiam si monachus efficiatur qualiscumque tunc terra illa fuerit ad episcopum absque ulla contradictione redibit Huius rei testes sunt Ansfridus de Cormelis Edricus de Uuendloc Alter Edricus dapifer et omnes supradicti excepto Rogero comite et familia sua