Charter Document - 02402269
Charter Number: | 02402269 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus nos Dei causa et pietatis intuitu confirmasse monialibus de Etona ecclesiam sancti Gregorii de Sudbiria cum capella sancti Petri et omnibus aliis ad eam pertinentibus quam pie recordationis predecessor noster Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus ipsis ad presentationem et petitionem Willelmi comitis Gloucestrie concessit et dedit sicut in ipsius scripto autentico inde confecto continetur Et ut hec nostra confirmatio perpetua et illibata consistat eam presenti scripto et sigilli nostri attestatione communimus Testibus Gaufrido archidiacono magistro Willelmo de Len magistro Lamberto magistro Waltero de Calna Dat anno ab incarnatione Domini mcxcxviii v kalendas Maii apud Gipeswic