Charter Document - 02401412

Charter Document - 02401412


Charter Number: 02401412
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum super iure patronatus ecclesie sancti Gregorii de Subbir controversia verteretur coram nobis inter Amiciam comitissam de Clar ex una parte que asserebat quod patronatus eiusdem ecclesie ad eam de iure spectabat tanquam pertinens principaliter ad liberum maritagium quod pater eius Willelmus comes Gloucestrie ei iam dudum assignaverat et priorissam et conventum de Ettun ex altera dicentes patronatum eiusdem ecclesie ad se principaliter et pleno iure pertinere ea ratione quod sicut dicebant dictus comes in prima ipsius domus sue de Ettun fundatione patronatum ipsius ecclesie eis concessit et confirmavit antequam dictam comitissam filiam eius maritasset vel ei maritagium aliquid assignasset et demum in causa illa usque adeo processum fuisset coram nobis quod ipsa comitissa sentiret sententiam ferendam contra eam propter manifestum ius ipsius priorisse et conventus iusticiario scilicet G filio Petri per litteras suas patentes protestante ipsum interfuisse ubi dictus comes dictis priorisse et conventui ante maritationem memorate comitisse filie sue patronatum illius ecclesie concessit et confirmavit eadem comitissa ad forum confugit seculare ubi inter ipsam et predictam priorissam causam super iure eiusdem patronatus diutius agitatam tandem ipsa priorissa per iudicium curie domini regis optinuit ita quod eadem comitissa patronatum illum liberum et absolutum a se et heredibus suis in perpetuum eisdem priorisse et conventui tanquam ius suum et domus sue resignavit sicut ex testimonio litterarum predicti G filii Petri tunc domini regis iusticiarii hoc significantum nobis innotuit qui nobis mandavit quod ad presentationem eiusdem priorisse ad eandem ecclesiam clericum idoneum admitteremus Cum igitur de iure eiusdem priorisse et domus sue in hac parte nobis plenius constaret et nos insuper singulorum securitati et maxime talium qui vel que ex sua simplicitate sibi consulere vel prospicere nesciunt vel non possunt pia dispensatione providere teneamur ad eiusdem priorisse et conventus presentationem dilectum filium Petrum de Leon ad iam dictam ecclesiam personam instituimus concedentes nichilominus divine miserationis intuitu et hac carta nostra confirmantes eisdem priorisse et conventui pro sua necessitate et inopia necnon et relligione quam in eis honestam et immaculatam attendimus annuum dimidie marce beneficium de eadem ecclesia percipiendum Et ut hoc in posterum nulli veniat in dubium presentem cartam nostram sigilli nostri patrocinio roboratam super hoc facto eis in testimonium duximus relinquendam Hiis t[estibus] magistro Rannulfo de Harpel magistro Roberto de Tywa Alano de Gray Iohanne de Uffingtun Iohanne de Tywa Germano clerico Elya Bernardi et multis aliis Dat apud Thetford per manum David de Ruddeby quartodecimo kalendas Augusti pontificatus nostri anno sexto