Charter Document - 02400439

Charter Document - 02400439


Charter Number: 02400439
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit I Norwicensis episcopus salutem Cum placita [et] querele mote essent inter fratres militie Templi apud Donewic commanentes et inter clericos eiusdem ville tam super parrochianis predictorum clericorum qui dicebantur aput predictos fratres sibi sepulturam elegisse quam super oblationibus iniuste ut dicebantur a predictis fratribus perceptis et super aliis molestiis et iniuriis hinc inde illatis tandem coram nobis iuxta subscriptam formam predicte querimonie finem acceperunt videlicet memorati clerici coram nobis puplice promiserunt quod de cetero privilegio apostolica benignitate iam indulto dictis fratribus nullatenus obviarent in hiis videlicet articulis qui in ipso expressi sunt privilegio scilicet si aliqua a parrochianis predictorum clericorum seu in sanitate seu in infirmitate sua prefatis fratribus data fuerint seu ibi convolaverint vel aput alios tumulati fuerint ea sine molestia et vexatione predictorum clericorum percipient Si vero aliquis parrochianorum suorum in extremis agens apud eos sepulturam elegerit ipsi quidem clerici testamenti quarta parte sint contenti nec ab eis amplius exigere presumant Adiecerunt etiam iam dicti clerici se neque dolo neque machinatione aliqua procurarent quominus parochiani sui Templo predictorum fratrum elemosinas vel beneficia caritatis intuitu et pia conferant devotione ecclesiarum suarum in omnibus consuetudine debita et iure conservato Iidem autem fratres coram nobis firmiter promiserunt quod fines privilegii sui contra predictos clericos nullatenus excederent neque eorum ecclesiis seu in parrochianis seu in decimis oblationibus vel obventionibus seu possessionibus aut aliquibus rectitudinibus lesionem procurarent vel detrimentum