Charter Document - 02400422

Charter Document - 02400422


Charter Number: 02400422
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie I quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspexisse in hec verba [] Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum vestigia quantumcumque ratio persuadet imitari pensata propensius hospitalitate que domum memoratam quamvis modica ditata rerum opulentia laudabiliter insignivit et religionis puritate que eandem non mediocriter reddit favorabilem ecclesiam memoratam sicut a supradicto predecessore nostro dictis canonicis pie et rationabiliter concessa est et consumata eis duximus confirmandam et presentem confirmationem nostram sigilli nostri patrocinio roborandam Test[ibus] [] Dat apud Thorp per manum David de Rudeby ix kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie I quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspexisse in hec verba []embed Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum vestigia quantumcumque ratio persuadet imitari pensata propensius hospitalitate que domum memoratam quamvis modica ditata rerum opulentia laudabiliter insignivit et religionis puritate que eandem non mediocriter reddit favorabilem ecclesiam memoratam sicut a supradicto predecessore nostro dictis canonicis pie et rationabiliter concessa est et consumata eis duximus confirmandam et presentem confirmationem nostram sigilli nostri patrocinio roborandam Test[ibus] [] Dat apud Thorp per manum David de Rudeby ix kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto