Charter Document - 02400415

Charter Document - 02400415


Charter Number: 02400415
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes divina miseratione Norwicensis ecclesie minister humilis in salutis auctore salutem Ad notitiam vestram volumus pervenire nos ad preces domini nostri Iohannis illustris regis Anglie dedisse et concessisse dilecto filio nostro in Christo Radulfo Romano et heredibus suis domus quas Isahac Iudeus de Norwico habuit in Linna sicut predictus Iudeus easdem habuit reservato nobis et successoribus nostris in perpetuum annuo servitio quod predictus Iudeus pro iam dictis domibus reddere consueverat Ut autem hec nostra donatio valida permaneat in futurum et firma eam presentis scripti minimine et sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus domino R de Tywa archidiacono de Gipeswiz magistro Simone de Taneto Iohanne de Micleham Elia Bernardi clerico et multis aliis Data per manum nostram in Pictavia apud Tailleburgum pridie kalendas Octobris anno pontificatus nostri sexto decimo