Charter Document - 02400412

Charter Document - 02400412


Charter Number: 02400412
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse et assignasse Deo et ecclesie sancte Trinitatis Norwicensi ecclesiam sancte Margarete de Ormesbi cum omnibus ad eam pertinentibus ad opus hospitalis sancti Pauli in Norwico ad sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum iure pontificali et parochiali Indulsimus autem quod si istam ecclesiam aliquo casu vacare contigerit ut liceat procuratori hospitalis possessionem vacuam illius ecclesie ingredi hac auctoritate a nobis ei indulta Hiis testibus magistro Willelmo de Len magistro Roberto de Gloucestr magistro Roberto de Tywa Alano de Gray Alano de sancto Edmundo Dat apud Norwic per manum magistri Galfridi de Derham xi kalendas Aprilis pontificatus nostri anno v