Charter Document - 02400390

Charter Document - 02400390


Charter Number: 02400390
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra inter nos et dilectos filios nostros Willelmum priorem et monachos Norwicenses taliter convenisse quod ecclesie de Secchesford et de Wictun remanebunt monachis in proprios usus in perpetuum possidendem ecclesie vero de Bliclinge et de Hildolvest et vicarie perpetue de Hemesbi et de Hindringham de cetero conferentur de communi assensu nostro et successorum nostrorum et prioris et conventus Norwicensis ita quod neque per nos sine assensu monachorum neque per monachos sine nobis poterit de illis ordinari vel disponi salvo tamen ipsis monachis beneficio annuo unius marci argenti in ecclesia de Bliclinge per manum persone ipsius ecclesie percipiendo et beneficio suo annuo trium mensurarum frumenti in ecclesia de Hildovest per manum persone eiusdem ecclesie et beneficio annuo duorum solidorum in ecclesia Hemesbi per manum vicarii perpetui eiusdem ecclesie Ecclesia etiam de Chauce similiter conferetur de cetero per communem assensum nostrum et successorum nostrorum et prioris et conventus Norwicensis nisi ipsa eis per dominum Roffensem in proprios usus fuerit collata Hoc enim eis concedimus sine contradictione Alie vero ecclesie que mero iure patronatus ad ipsos monachos pertinere dinoscuntur ex largitione magnatum aut militum seu aliorum quorumcumque patronorum scilicet ecclesia de Kirkeswald et ecclesia sancti Germani de Wigehal et ecclesia de Becham et ecclesia de Hopetun et ecclesia de Martham et ecclesia de Henleia et ecclesia de Ringeshal et ecclesia de Plumsted cum omnibus ad illas pertinentibus ecclesie quoque de Lakeham et de Hameringehal quas tenent de monachis sancte Katerine de Monte ita disponentur quod prior et conventus Norwicensis in capitulo suo ecclesie Norwicensis presentabunt ad illas nobis et successoribus nostris idoneas personas per se non requisito assensu alterius eligendas quas ad eorum presentationem sine difficultate admittemus Quod si forte contigerit nos casu aliquo ab ecclesia Norwicensi per vi menses abesse officiales nostri auctoritate nostra freti in hac parte officium nostrum infra prescriptum terminum exequentur Concessimus etiam eisdem monachis omnes decimas suas sequestratas ab ecclesiis parochialibus tam de dominicis nostris quam de aliis ad commodum ecclesie sue libere disponendas Concessimus etiam eis omnes ecclesias subscriptas a nobis vel predecessoribus nostris eis in proprios usus concessas scilicet ecclesiam de Gernem ecclesiam de Aldebi capellam sancti Edmundi de Hoxe ecclesiam de Stokes ecclesiam sancti Stephani de Norwico ecclesiam de Treuse ecclesiam de Etune ecclesiam de Scroutebi ecclesiam de Hindringeham excepta vicaria ecclesiam de Hemesbi excepta vicaria ecclesiam de Elmham excepta vicaria Concessimus etiam ipsis et confirmamus omnes ecclesias de villa Norwic que ad eos pertinebant in proprios usus possidendas Et ut hec nostra concessio et dispositio rata in perpetuum perseveret eam present[i script]o et sigilli nostri appositione corroboravimus Testibus G archidiacono Norwic G archidiacono Suffolchie magistro W de Linn magistro Roberto de Gloucestr magistro Rannulfo de Harpel magistro Roberto de Tywa Alano clerico de sancto Eadmundo et multis aliis Dat apud Norwicum per manum magistri Galfridi de Derham v kalendas Iunii pontificatus nostri anno quinto