Charter Document - 02400381

Charter Document - 02400381


Charter Number: 02400381
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse et assignasse Deo et ecclesie sancte Trinitatis Norwicensi ecclesiam de Secheford cum omnibus ad eam pertinentibus ad officium cellerarie in proprios usus in perpetuum possidendam salvo nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parochiali Indulsimus etiam eis quod si istam ecclesiam aliquo casu vacare contigerit liceat predicto priori et monachis vacuam eius possessionem ingredi hac auctoritate a nobis eis indulta et facient in eadem ecclesia competenter ministrari per capellanos suos pro rationabili voluntate sua amovendos et admittendos Hiis testibus magistro [Willelmo] de Len magistro Roberto de Gloucestre magistro Roberto de Tywa Alano de Grai Alano de sancto Edmundo Dat apud Norwicum per manum magistri Galfridi de Derham xvii kalendas Iunii pontificatus nostri anno quinto