Charter Document - 02400380
Charter Number: | 02400380 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
I Dei gratia Norwicensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra inter nos et dilectos filios in Christo priorem et monachos Norwicensis ecclesie taliter convenisse scilicet quod pro nundinis suis quas habebant annuatim apud Lenn at pro toto proventu earum et pro mercato diei sabati quod habebant singulis ebdomadis ibidem et etiam quocumque alio die in ebdomada et pro placitis et perquisiti omnibus omnimodis que habebant in eadem villa ratione laici feodi preter reditus assisos et pro teloneo quod ibi habere solebant dabimus eis xxii libras annuas quas eis assignabimus in censu nostro de Sechesford Idem etiam monachi nobis et successoribus nostris dimiserunt totum laicum feodum et concesserunt in perpetuum quod habebant in eadem villa et omnia inde provenientia quorum valentiam eis assignabimus in excambium scilicet apud Sechesford duas libras de residuo census nostri et residuum in manerio de Cressigham sic ut se poterit extendere secundum firmam quam Thomas archidiaconus predecessori nostro inde reddere consuevit salvo nobis vivario nostro et advocatione ecclesie que nobis reservavimus Siquid autem superfuerit in eodem manerio tenebunt id de nobis et successoribus nostris ad perpetuam feodi firmam reddendo inde quantum ad hoc pertinet secundum firmam quam Thomas archidiaconus solvit Si vero non plene fuerit perfectum excambium suum eisdem monachis in hoc manerio quod eis defuerit in alio competenti loco eis adimplebimus Acta sunt hec solempniter die veneris proxima ante ascensionem Domini apud Geiwde pontificatus nostri anno quinto et hoc sigilli nostri et prioris Norwicensis appositione corroboramus