Charter Document - 02400368

Charter Document - 02400368


Charter Number: 02400368
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos inherentes vestigiis bone memorie Willelmi et Iohannis Norwicensium episcoporum predecessorum nostrorum concessisse et presenti carta confirmasse dilectis nobis in Christo filiis monachis de Longavill ecclesias de Wikingeh videlicet sancte Marie et sancte Fidis cum integritate omnium ad illas pertinentium et decimam de dominio et ecclesiam de Weston cum omnibus pertinentiis suis et decimam de dominio et capellam sancte Trinitatis de Norwico et ecclesiam de Stokebi cum suis pertinentiis et decimam de dominio et ecclesiam de Stratton cum omnibus ad eam pertinentibus terram quoque de Reppes que reddit x milia allecium Hec itaque omnia eis concedimus et confirmamus sicut dicti predecessores nostri eis concesserunt et cartis suis confirmaverunt Hiis testibus Galfrido Norwic archidiacono Galfrido archidiacono Sutholc magistro Willelmo de Linna magistro Radulfo de Licchelad magistro Roberto de Gloucestr magistro Galfrido de Dierham magistro Thoma de Weston Iohanne de Uffinton et multis aliis Dat Blaffield per manum magistri Roberti de Wellop viii kalendas Iunii pontificatus nostri anno primo