Charter Document - 02400358

Charter Document - 02400358


Charter Number: 02400358
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes dei gracia Norwicensis episcopus salutem in domino Cartam bone memorie Willelmus quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hec uerba [] Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum uestigiis inherendo eorum facta quantumcumque racio persuadet acceptare et ipsis ut firmiora perseuerent nostre confirmacionis pium inpertire patrocinium considerata uirtutum uarietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitatis uberiori prepollens gracia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictas ecclesias sicut a memorato predecessore nostro pie ac racionabiliter ei concesse sunt et confirmate pia illi affeccione duximus confirmandas et presentem confirmacionem nostram sigilli nostri appensione roborandam Hiis testibus Godfridus archidiacono Suff magistro Rannulfo de Harpele Willelmo capellano Alano de Gray Elia Bernardi Alano de sancto Edmundo Iohanne de Tiwa Germano de Bradested Rogero de Norwyco et multis aliis Datum apud Thorp per manum David de Ruddeby quarto decimo kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes dei gracia Norwicensis episcopus salutem in domino Cartam bone memorie Willelmus quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hec uerba []embed Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum uestigiis inherendo eorum facta quantumcumque racio persuadet acceptare et ipsis ut firmiora perseuerent nostre confirmacionis pium inpertire patrocinium considerata uirtutum uarietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitatis uberiori prepollens gracia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictas ecclesias sicut a memorato predecessore nostro pie ac racionabiliter ei concesse sunt et confirmate pia illi affeccione duximus confirmandas et presentem confirmacionem nostram sigilli nostri appensione roborandam Hiis testibus Godfridus archidiacono Suff magistro Rannulfo de Harpele Willelmo capellano Alano de Gray Elia Bernardi Alano de sancto Edmundo Iohanne de Tiwa Germano de Bradested Rogero de Norwyco et multis aliis Datum apud Thorp per manum David de Ruddeby quarto decimo kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto