Charter Document - 02400353
Charter Number: | 02400353 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1200 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cartam domini Ricardi militis de Wrstede inspeximus in hec verba [] Cum igitur nos deceat patrum sanctorum vestigiis inherendo eorum facta quantumcumque ratio persuadet acceptare considerata virtutum varietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitate uberiori prepollens gratia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictam donationem sicut a memorato milite pie ac rationabiliter ecclesie predicte concessa est et confirmata pia affectione duximus confirmandam et presentem confirmationem nostra sigilli nostri appositione roborandam Hiis testibus G archidiacono Suff magistro R de Harpel Willelmo capellano Alano de Grey Elia Bernardi Alano de sancto Edmundo Roger de Norwico et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cartam domini Ricardi militis de Wrstede inspeximus in hec verba []embed Cum igitur nos deceat patrum sanctorum vestigiis inherendo eorum facta quantumcumque ratio persuadet acceptare considerata virtutum varietate quibus prefatum monasterium insigne redditur hospitalitate uberiori prepollens gratia et sancte religionis honestate non mediocriter commendatum predictam donationem sicut a memorato milite pie ac rationabiliter ecclesie predicte concessa est et confirmata pia affectione duximus confirmandam et presentem confirmationem nostra sigilli nostri appositione roborandam Hiis testibus G archidiacono Suff magistro R de Harpel Willelmo capellano Alano de Grey Elia Bernardi Alano de sancto Edmundo Roger de Norwico et multis aliis