Charter Document - 02400346
| Charter Number: | 02400346 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos ad petitionem abbatis et conventus de Sibbeton ad quos ius patronatus ecclesie Beati Petri de Sibeton dinoscitur pertinere et Thome eiusdem ecclesie persone concessisse dilecto nobis in Christo filio Hamoni filio Ricardi quod habeat capellam propriam in curia sua apud Sibbeton in qua per propriam capellanum cui necessaria victui et vestitui subministret sumptibus propriis divina faciat celebrari ita quidem quod capellanus ille qui ibi residens erit antequam ibi celebret aut aliquam residentiam faciat iurabit quod per eum nullum preiudicium generabitur matrici ecclesie sed omnia oblata et omnes obventiones que in dicta pervenerint capella reddet fideliter et absque omni diminutione ipsi matrici ecclesie et nullum parochianum matricis ecclesie admittet ad confessionem vel ad aliud sacramentum ecclesiasticum Ipsi etiam Hamoni et heredibus suis iniungetur necessitas adeundi matricem ecclesiam cum tota familia sua ibi residenti in precipuis festivitatibus anni scilicet in Natale Domini in Purificatione Beate Marie in Pascha in Pentecoste in solemnitate patroni ecclesie in festo dedicationis ecclesie et in festo Omnium Sanctorum Hiis testibus Galfrido archidiacono Suffolc magistro Willelmo de Lin magistro Thoma de Metford magistro Galfrido de Dierham Iohanne de Uffinton et multis aliis Datum per manum magistri Roberti de Wellop apud Norwicum in inventione beati Stephani protomartiris pontificatus nostri anno primo
