Charter Document - 02400340
Charter Number: | 02400340 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus eternam in Domino salutem Inspeximus cartam bone memorie I predecessoris nostri cuius talis est continentia [] Nos igitur concessionem talem ratam habentes eam presenti carta confirmavimus ita tamen quod vicariam perpetuam dicte ecclesie quam predecessor noster non expressit nos expressimus Volumus siquidem ut vicarius perpetuus in eadem ecclesia residens ad nostram et successorum nostrorum institutionem canonicam et predictorum monachorum presentationem integre et sine diminutione perpetuo percipiat omnes minutas decimas oblationes obventiones et omnia ad dictam ecclesiam provenientia cum mesuagio competenti exceptis omnibus decimis bladorum [] ad sepe nominatam ecclesiam pertinentibus quas dicti monachi integre et quiete possidebunt Idem autem vicarius perpetuus eiusdem ecclesie solvet annuatim sepe dictis monachis de prefata vicaria ad sinodum Norwycensem de festo sancti Michaelis duas marc as argenti et omnia onera eiusdem ecclesie debita et statuta tam ad episcopum quam ad archidiaconum et decanum et eorum officiales pertinentia sustinebit Hiis testibus Ioele capellano domini regis Iordano capellano Iohanne de Kemeseye Willelmo Bardolf Iohanne de Uffinton Dat Ro[t]hom per manum magistri Roberti de Wollop die mercurii proximi ante purificationem beate Marie pontificatus nostri anno secundo
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus eternam in Domino salutem Inspeximus cartam bone memorie I predecessoris nostri cuius talis est continentia []embed Nos igitur concessionem talem ratam habentes eam presenti carta confirmavimus ita tamen quod vicariam perpetuam dicte ecclesie quam predecessor noster non expressit nos expressimus Volumus siquidem ut vicarius perpetuus in eadem ecclesia residens ad nostram et successorum nostrorum institutionem canonicam et predictorum monachorum presentationem integre et sine diminutione perpetuo percipiat omnes minutas decimas oblationes obventiones et omnia ad dictam ecclesiam provenientia cum mesuagio competenti exceptis omnibus decimis bladorum [] ad sepe nominatam ecclesiam pertinentibus quas dicti monachi integre et quiete possidebunt Idem autem vicarius perpetuus eiusdem ecclesie solvet annuatim sepe dictis monachis de prefata vicaria ad sinodum Norwycensem de festo sancti Michaelis duas marc as argenti et omnia onera eiusdem ecclesie debita et statuta tam ad episcopum quam ad archidiaconum et decanum et eorum officiales pertinentia sustinebit Hiis testibus Ioele capellano domini regis Iordano capellano Iohanne de Kemeseye Willelmo Bardolf Iohanne de Uffinton Dat Ro[t]hom per manum magistri Roberti de Wollop die mercurii proximi ante purificationem beate Marie pontificatus nostri anno secundo