Charter Document - 02400339
Charter Number: | 02400339 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inspexissemus cartam dilectorum in Christo filiorum S abbatis et conventus sancti Edmundi per quam confirmaverunt Deo et hospitali sancti Salvatoris quod situm est extra villam sancti Edmundi duas portiones dominicarum decimarum de Wirlingworth de Saxham Elmeswell de Elvedene de Heringwelle de Neuton et de Kokefeudo et tertias portiones dominicarum decimarum de Pakeham de Rungeton de Titeshale de Coleford de Horningesherde de Chelesworth necnon et decimas novorum assartorum de Redgrave et Rikinghale que decime separate sunt a iurisdictione matricum ecclesiarum predictarum villarum et pertinent ad donationem abbatis sancti Edmundi sine contradictione vel reclamatione rectorum earundem matricum ecclesiarum sicut ex diligenti inquisitione capitulorum in quorum iurisdictione sunt ecclesie memorate didicimus et accepimus ex fideli testimonio literarum patentium singulorum rectorum earundem ecclesiarum videlicet Ade rectoris de Wirlingworth Huberti rectoris ecclesien de Saham Benedicti presbiteri rectoris ecclesie de Elmeswell Brieni rectoris ecclesie de Elveden magistri W de Neketon rectoris ecclesie de Heringwelle magistri Stephani de sancto Edmundo rectoris ecclesie de Neuton Willelmi de Culum rectoris ecclesie de Cokefeld magistri R de Walsingham rectoris ecclesie de Pakeham Willelmi de Brune rectoris ecclesie de Ringeton Alexandri rectoris ecclesie de Titeshall magistri Guillelmi rectoris ecclesie de Culeford Willelmi rectoris ecclesie de Homigesherth magistri Iordani de Ros rectoris ecclesie de Chelesworth Willelmi de Costentin rectoris ecclesie de Rikinghale magistri Alexandri rectoris ecclesie de Redgrave considerata necessitate predicti hospitalis quod ad sustentationem pauperum illuc confluentium laudabiliter est fundatum tandem ad petitionem et instantiam predictorum abbatis et conventus decimas supradictas sicut predicto hospitali ab eisdem abbate et conventu pie et rationabiliter concesse sunt et confirmate eidem hospitali ad usus pauperum predictorum divine pietatis intuitu duximus confirmandas et confirmationem nostram presentis scripti serie et sigilli nostri appositione roborandam Hiis testibus G archidiacono Suff magistro R de Harpele magistro Roberto de Tiwa Germano clerico Elia Bernard Alano de sancto Eadmundo et multis aliis Dat apud Norwicum per manum David de Ruddebi xvii kalendas Augusti pontificatus nostri anno sexto