Charter Document - 02400335

Charter Document - 02400335


Charter Number: 02400335
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1211
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
British Library - Cotton MS Claudius A XII (f87r)

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem et benedictionem Ad universorum volumus notitiam pervenire nos inspexisse privilegium bone memorie Alexandri tertii monasterio sancti Edmundi indultum in quo continentur hec verba [] Huius igitur auctoritate privilegii concedimus quod predicta ecclesia de Wlpet cum omnibus ad eam pertinentibus ad hospitalitatis sustentationem cedat in usus proprios conventui de sancto Edmundo iure perpetuo possidenda salva vicaria decem marcarum ad presentationem abbatis et conventus sancti Edmundi per nos et successores nostros cum vacaverit conferenda salvo etiam nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parochiali Ut autem hec nostra concessio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus Waltero de Gray domini regis cancellario Henrico de Ver Iohanne de Uffint magistro Edmundo fisico Rogero de Saresb Germano de Bradefeld Matheo de Wynterburne Alano de sancto Edmundo et multis aliis Dat apud Geitendon per manum nostram vi kalendas Septembris pontificatus nostri anno undecimo

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem et benedictionem Ad universorum volumus notitiam pervenire nos inspexisse privilegium bone memorie Alexandri tertii monasterio sancti Edmundi indultum in quo continentur hec verba []embed Huius igitur auctoritate privilegii concedimus quod predicta ecclesia de Wlpet cum omnibus ad eam pertinentibus ad hospitalitatis sustentationem cedat in usus proprios conventui de sancto Edmundo iure perpetuo possidenda salva vicaria decem marcarum ad presentationem abbatis et conventus sancti Edmundi per nos et successores nostros cum vacaverit conferenda salvo etiam nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parochiali Ut autem hec nostra concessio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Hiis testibus Waltero de Gray domini regis cancellario Henrico de Ver Iohanne de Uffint magistro Edmundo fisico Rogero de Saresb Germano de Bradefeld Matheo de Wynterburne Alano de sancto Edmundo et multis aliis Dat apud Geitendon per manum nostram vi kalendas Septembris pontificatus nostri anno undecimo