Charter Document - 02400331

Charter Document - 02400331


Charter Number: 02400331
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie Johannis quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri in hac forma verborum inspexisse [] Cum igitur ligari non debeat os bovis triturantis sed pium sit attentius providere ut qui lucris spiritualibus incessanter illuminant bonorum temporalium sustentatione gratulentur ut ipsius predecessoris nostri concessio per nostram confirmationem firmior existat et validior dictorum inopie canonicorum pio compatientes intuitu concessionem supradictam sicut rationabiliter facta est presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus et communimus Hiis testibus magistro Roberto de Tywa Humfrido capellano [] Datum apud Stanis per manum Roberti Dunelm decimo kal Aprilis pontificatus nostri anno vj

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie Johannis quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri in hac forma verborum inspexisse []embed Cum igitur ligari non debeat os bovis triturantis sed pium sit attentius providere ut qui lucris spiritualibus incessanter illuminant bonorum temporalium sustentatione gratulentur ut ipsius predecessoris nostri concessio per nostram confirmationem firmior existat et validior dictorum inopie canonicorum pio compatientes intuitu concessionem supradictam sicut rationabiliter facta est presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus et communimus Hiis testibus magistro Roberto de Tywa Humfrido capellano [] Datum apud Stanis per manum Roberti Dunelm decimo kal Aprilis pontificatus nostri anno vj